monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Suasoriae, 6, 9
ALBUCIUS aliter divisit. primam partem fecit moriendum esse Ciceroni, etiamsi nemo proscriberet. [cum] hic insectatio temporum [fuit]. deinde, moriendum esse illi [se] sua sponte, quom moriendum esset etiamsi mori noluisset. graves odiorum causas esse; maximam causam proscriptionis ipsum esse Ciceronem. et solus (ex) declamatoribus temptavit dicere non unum illi esse Antonium infestum. hoc loco dixit illam sententiam: si cui ex triumviris non es invisus, gravis es, et illam sententiam, quae valde excepta est: roga, Cicero, exora unum, ut tribus servias.